Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 24: Versus 36

De die.Ne forte auditis signis, quaererent etiam illius diei certum terminum, ait: De die novissima, post quot annos vel dies ventura sit, nolite esse solliciti, nulli diffinitum est, quod vel in die vel in nocte judicium futurum sit, sed pro manifestatione dicitur dies, vel pro occultatione nox.Nemo scit,etc. In quibusdam codicibus additur,neque Filius.Qui quidem omnia scit cum Patre, sed non facit homines scire, sicut Apostolus ait:In eo esse absconditos thesauros sapientiae et scientiaeII Col. 2.. Non facit scire, quia inutiliter sciretur. Sed semper simus incerti de adventu judicis, ut sic quotidie vivamus quasi in alia die judicandi simus. Neque electi angeli quemquam scire fecerunt. Vel nulli sanctorum angelorum concessit Deus notitiam diei hujus, neque filio adoptivo, id est, neque ulli sanctorum hominum.
(* Traductions européennes)